/p. 6/ in substantia et recipiendum quantitatem
et figuram: quantitatem, propter loci mutationem;
figuram, propterea quod omne corpus finitum
est. At quantitati et figurae nihil est contrarium.
Vel ut facilius id explicem, non est materia
subiectum corruptionis, nisi cum est sub
corruptibilibus formis naturalibus, a quibus
fluunt accidentia, quae habent contrarium vel
contraria posita sub differentijs item contrarijs.
Materia vero coelestis non habet accidentia, quae
sint ad contrarietates: «Eius sane qualitates – ait
Averroës – sunt diversi generis ab alijs: contraria autem
sub eodem sunt genere». Coeli vero figura
circularis est, cui nihil esse contrarium prodidit
Aristoteles. Et, si quid est in coelo contrarium,
illud non est contrarium ad corruptionem,
sed ad perfectionem, quippe motum
unde [et] quo. Alex. – Tam abstrusa est haec ratiocinatio
ut eius conceptum assequi me posse diffiderem,
ni eam luculentissime in tuo Amphitheatro
explicatam perlegissem. I. C. – Atque
iccirco tam difficilis sententiae demonstrationem
breviter ego perstrinxi, quia eam, ut meministi,
extraordinaria opera in exercitatione
quinta explanavi. Alex. – Sed quaenam fuerit super
hac re Platonicorum sententia scire
percuperem. I. C. – Illi, imbecillia ingenia ambagibus
eludentes, ita inquiunt: «Quemadmodum est
forma quaedam materialis, quae in prima materia
est atque iccirco vix forma dici potest (formam
intelligunt corporeitatis), ita est materia
quaedam, quae vix materia nominari potest: ea